Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 10: Versus 14

Quomodo ergo invocabunt,etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia,quomodo,etc.Aut quomodo credent,etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex praedicatione, praedicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiae. Praedicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est praedicare permittit malos malis ad eorumdem poenam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant.AUG.Apostolus quod ait:Quomodo credent ei quem non audierunt?De gentibus dixit, etc., usque ad praedicatores Christi esse mittendos.
(* Traductions européennes)